Gefunden 167 Ergebnisse für: amicitia fide prudentia humilitas patientia honestas
fide obtulit Abraham Isaac cum temptaretur et unigenitum offerebat qui susceperat repromissiones (Epistula ad Hebraeos 11, 17)
fide et de futuris benedixit Isaac Jacob et Esau (Epistula ad Hebraeos 11, 20)
fide Jacob moriens singulis filiorum Joseph benedixit et adoravit fastigium virgæ ejus (Epistula ad Hebraeos 11, 21)
fide Joseph moriens de profectione filiorum Israël memoratus est et de ossibus suis mandavit (Epistula ad Hebraeos 11, 22)
fide Moses natus occultatus est mensibus tribus a parentibus suis eo quod vidissent elegantem infantem et non timuerunt regis edictum (Epistula ad Hebraeos 11, 23)
fide Moses grandis factus negavit se esse filium filiæ Pharaonis (Epistula ad Hebraeos 11, 24)
fide reliquit Ægyptum non veritus animositatem regis invisibilem enim tamquam videns sustinuit (Epistula ad Hebraeos 11, 27)
fide celebravit pascha et sanguinis effusionem ne qui vastabat primitiva tangeret eos (Epistula ad Hebraeos 11, 28)
fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram quod experti Ægyptii devorati sunt (Epistula ad Hebraeos 11, 29)
fide muri Hiericho ruerunt circuiti dierum septem (Epistula ad Hebraeos 11, 30)
fide Raab meretrix non periit cum incredulis excipiens exploratores cum pace (Epistula ad Hebraeos 11, 31)
patientia autem opus perfectum habeat ut sitis perfecti et integri in nullo deficientes (Epistula Iacobi 1, 4)