Gefunden 2042 Ergebnisse für: Vocavit Deus
cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham (Liber Genesis 17, 22)
tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suæ universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suæ et circumcidit carnem præputii eorum statim in ipsa die sicut præceperat ei Deus (Liber Genesis 17, 23)
cum enim subverteret Deus civitates regionis illius recordatus est Abrahæ et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat (Liber Genesis 19, 29)
peperitque major filium et vocavit nomen ejus Moab ipse est pater Moabitarum usque in præsentem diem (Liber Genesis 19, 37)
minor quoque peperit filium et vocavit nomen ejus Ammon id est filius populi mei ipse est pater Ammanitarum usque hodie (Liber Genesis 19, 38)
venit autem Deus ad Abimelech per somnium noctis et ait ei en morieris propter mulierem quam tulisti habet enim virum (Liber Genesis 20, 3)
dixitque ad eum Deus et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me et non dimisi ut tangeres eam (Liber Genesis 20, 6)
statimque de nocte consurgens Abimelech vocavit omnes servos suos et locutus est universa verba hæc in auribus eorum timueruntque omnes viri valde (Liber Genesis 20, 8)
vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei quid fecisti nobis quid peccavimus in te quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande quæ non debuisti facere fecisti nobis (Liber Genesis 20, 9)
postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei dixi ad eam hanc misericordiam facies mecum in omni loco ad quem ingrediemur dices quod frater tuus sim (Liber Genesis 20, 13)
orante autem Abraham sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque ejus et pepererunt (Liber Genesis 20, 17)
concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Sarram uxorem Abraham (Liber Genesis 20, 18)