Gefunden 2185 Ergebnisse für: Vir
et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri (Liber I Maccabaeorum 3, 40)
et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte (Liber I Maccabaeorum 4, 1)
et audivit Judas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quæ erat in Ammaum (Liber I Maccabaeorum 4, 3)
et cum dies factus esset apparuit Judas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant (Liber I Maccabaeorum 4, 6)
et ait Judas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis (Liber I Maccabaeorum 4, 8)
novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeæ et Azoti et Jamniæ et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum (Liber I Maccabaeorum 4, 15)
et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos (Liber I Maccabaeorum 4, 28)
et venerunt in Judæam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Judas cum decem milibus viris (Liber I Maccabaeorum 4, 29)
da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua (Liber I Maccabaeorum 4, 32)
et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque milia virorum (Liber I Maccabaeorum 4, 34)
et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta (Liber I Maccabaeorum 4, 38)
tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta (Liber I Maccabaeorum 4, 41)