Mosaico decorativo

Gefunden 2185 Ergebnisse für: Vir

  • audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu persequimini et persequamur eum ab omnibus viris qui erant pacifici mei et custodientes latus meum si quo modo decipiatur et prævaleamus adversus eum et consequamur ultionem ex eo (Liber Ieremiae 20, 10)

  • maledictus vir qui adnuntiavit patri meo dicens natus est tibi puer masculus et quasi gaudio lætificavit eum (Liber Ieremiae 20, 15)

  • et sanctificabo super te interficientem virum et arma ejus et succident electam cedrum tuam et præcipitabunt in ignem (Liber Ieremiae 22, 7)

  • numquid vas fictile atque contritum vir iste Jechonias numquid vas absque omni voluptate quare abiecti sunt ipse et semen ejus et projecti in terram quam ignoraverunt (Liber Ieremiae 22, 28)

  • hæc dicit Dominus scribe virum istum sterilem virum qui in diebus suis non prosperabitur nec enim erit de semine ejus vir qui sedeat super solium David et potestatem habeat ultra in Juda (Liber Ieremiae 22, 30)

  • ad prophetas contritum est cor meum in medio mei contremuerunt omnia ossa mea factus sum quasi vir ebrius et quasi homo madidus a vino a facie Domini et a facie verborum sanctorum ejus (Liber Ieremiae 23, 9)

  • si occultabitur vir in absconditis et ego non videbo eum dicit Dominus numquid non cælum et terram ego impleo ait Dominus (Liber Ieremiae 23, 24)

  • et prophetes et sacerdos et populus qui dicit onus Domini visitabo super virum illum et super domum ejus (Liber Ieremiae 23, 34)

  • et locuti sunt sacerdotes et prophetæ ad principes et ad omnem populum dicentes judicium mortis est viro huic quia prophetavit adversum civitatem istam sicut audistis auribus vestris (Liber Ieremiae 26, 11)

  • et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas non est viro huic judicium mortis quia in nomine Domini Dei nostri locutus est ad nos (Liber Ieremiae 26, 16)

  • surrexerunt ergo viri de senioribus terræ et dixerunt ad omnem cœtum populi loquentes (Liber Ieremiae 26, 17)

  • fuit quoque vir prophetans in nomine Domini Urias filius Semei de Cariathiarim et prophetavit adversum civitatem istam et adversum terram hanc juxta universa verba Hieremiæ (Liber Ieremiae 26, 20)


"Não desperdice suas energias em coisas que geram preocupação. Uma coisa somente é necessária: elevar o espírito e amar a Deus." São Padre Pio de Pietrelcina