Gefunden 610 Ergebnisse für: Verbum Dei Christum

  • Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini (Actus Apostolorum 15, 35)

  • post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus prædicavimus verbum Domini quomodo se habeant (Actus Apostolorum 15, 36)

  • transeuntes autem Frygiam et Galatiæ regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in Asia (Actus Apostolorum 16, 6)

  • et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus (Actus Apostolorum 16, 32)

  • adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati et resurgere a mortuis et quia hic est Christus Jesus quem ego adnuntio vobis (Actus Apostolorum 17, 3)

  • hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent (Actus Apostolorum 17, 11)

  • cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei venerunt et illuc commoventes et turbantes multitudinem (Actus Apostolorum 17, 13)

  • cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Judæis esse Christum Jesum (Actus Apostolorum 18, 5)

  • sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei (Actus Apostolorum 18, 11)

  • vehementer enim Judæos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Jesum (Actus Apostolorum 18, 28)

  • hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Judæi atque gentiles (Actus Apostolorum 19, 10)

  • ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabatur (Actus Apostolorum 19, 20)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina