Gefunden 601 Ergebnisse für: Verbum Dei Audi
verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis (Liber Ecclesiasticus 20, 29)
verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum (Liber Ecclesiasticus 21, 18)
qui narrat verbum non adtendenti quasi qui excitat dormientem de gravi somno (Liber Ecclesiasticus 22, 8)
indisciplinose non adsuescat os tuum est enim in illa verbum peccati (Liber Ecclesiasticus 23, 17)
sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis (Liber Ecclesiasticus 27, 7)
in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto (Liber Ecclesiasticus 27, 13)
confirma verbum et fideliter age cum illo et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est (Liber Ecclesiasticus 29, 3)
audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba (Liber Ecclesiasticus 31, 26)
primum verbum diligenti scientiam et non inpedias musica (Liber Ecclesiasticus 32, 5)
audi tacens et pro reverentia accedet tibi bona gratia (Liber Ecclesiasticus 32, 9)
in multis esto quasi inscius et audi tacens simul et quærens (Liber Ecclesiasticus 32, 12)
qui interrogationem manifestat parabit verbum et sic deprecatus exaudietur et conservabit disciplinam et tunc respondebit (Liber Ecclesiasticus 33, 4)