Gefunden 402 Ergebnisse für: Verba
convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea (Liber Proverbiorum 1, 23)
et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum custodi præcepta mea et vives (Liber Proverbiorum 4, 4)
audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi anni vitæ (Liber Proverbiorum 4, 10)
ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quæ verba sua dulcia facit (Liber Proverbiorum 7, 5)
nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei (Liber Proverbiorum 7, 24)
verba impiorum insidiantur sanguini os justorum liberabit eos (Liber Proverbiorum 12, 6)
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas (Liber Proverbiorum 14, 23)
favus mellis verba conposita dulcedo animæ et sanitas ossuum (Liber Proverbiorum 16, 24)
non decent stultum verba conposita nec principem labium mentiens (Liber Proverbiorum 17, 7)
non recipit stultus verba prudentiæ nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus (Liber Proverbiorum 18, 2)
aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons sapientiæ (Liber Proverbiorum 18, 4)
verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris (Liber Proverbiorum 18, 8)
