Gefunden 402 Ergebnisse für: Verba
usque ad quem finem verba jactabitis intellegite prius et sic loquamur (Liber Iob 18, 2)
sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete (Liber Iob 21, 3)
ut sciam verba quæ mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi (Liber Iob 23, 5)
a mandatis labiorum ejus non recessi et in sinu meo abscondi verba oris ejus (Liber Iob 23, 12)
quod si non est ita quis me potest arguere esse mentitum et ponere ante Deum verba mea (Liber Iob 24, 25)
pro frumento oriatur mihi tribulus et pro hordeo spina finita sunt verba Job (Liber Iob 31, 40)
adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi (Liber Iob 33, 13)
audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me (Liber Iob 34, 2)
auris enim verba probat et guttur escas gustu dijudicat (Liber Iob 34, 3)
Job autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam (Liber Iob 34, 35)
ergo Job frustra aperit os suum et absque scientia verba multiplicat (Liber Iob 35, 16)
postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job dixit ad Eliphaz Themaniten iratus est furor meus in te et in duos amicos tuos quoniam non estis locuti coram me rectum sicut servus meus Job (Liber Iob 42, 7)
