Gefunden 12722 Ergebnisse für: Ut
posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent (Liber Genesis 30, 38)
factumque est ut in ipso calore coitus oves intuerentur virgas et parerent maculosa et varia et diverso colore respersa (Liber Genesis 30, 39)
divisitque gregem Jacob et posuit virgas ante oculos arietum erant autem alba quæque et nigra Laban cetera vero Jacob separatis inter se gregibus (Liber Genesis 30, 40)
igitur quando primo tempore ascendebantur oves ponebat Jacob virgas in canalibus aquarum ante oculos arietum et ovium ut in earum contemplatione conciperent (Liber Genesis 30, 41)
postquam autem audivit verba filiorum Laban dicentium tulit Jacob omnia quæ fuerunt patris nostri et de illius facultate ditatus factus est inclitus (Liber Genesis 31, 1)
animadvertit quoque faciem Laban quod non esset erga se sicut heri et nudius tertius (Liber Genesis 31, 2)
dixitque eis video faciem patris vestri quod non sit erga me sicut heri et nudius tertius Deus autem patris mei fuit mecum (Liber Genesis 31, 5)
sed pater vester circumvenit me et mutavit mercedem meam decem vicibus et tamen non dimisit eum Deus ut noceret mihi (Liber Genesis 31, 7)
nonne quasi alienas reputavit nos et vendidit comeditque pretium nostrum (Liber Genesis 31, 15)
qui adsumptis fratribus suis persecutus est eum diebus septem et conprehendit in monte Galaad (Liber Genesis 31, 23)
jamque Jacob extenderat in monte tabernaculum cum ille consecutus eum cum fratribus suis in eodem monte Galaad fixit tentorium (Liber Genesis 31, 25)
et dixit ad Jacob quare ita egisti ut clam me abigeres filias meas quasi captivas gladio (Liber Genesis 31, 26)
