Mosaico decorativo

Gefunden 1073 Ergebnisse für: Usque

  • Quod verbum cum audisset rex, satis contristatus est et pro Daniele posuit cor ut liberaret eum, et usque ad occasum solis laborabat ut erueret illum. (Prophetia Danielis 6, 14)

  • Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 24)

  • A me constitutum est decretum, ut in universo imperio, et regno meo tremiscant, et paveant Deum Danielis. ipse est enim Deus vivens, et æternus in sæcula et regnum eius non dissipabitur, et potestas eius usque in æternum. (Prophetia Danielis 6, 26)

  • Porro Daniel perseveravit usque ad regnum Darii, regnumque Cyri Persæ. (Prophetia Danielis 6, 28)

  • aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas, et tempora vitæ constituta essent eis usque ad tempus, et tempus. (Prophetia Danielis 7, 12)

  • Aspiciebam ergo in visione noctis, et ecce cum nubibus caëli quasi filius hominis veniebat, et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum. (Prophetia Danielis 7, 13)

  • Suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in sæculum, et sæculum sæculorum. (Prophetia Danielis 7, 18)

  • Et sermones contra Excelsum loquetur, et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora, et leges, et tradentur in manu eius usque ad tempus, et tempora, et dimidium temporis. (Prophetia Danielis 7, 25)

  • Et iudicium sedebit ut auferatur potentia, et conteratur, et dispereat usque in finem. (Prophetia Danielis 7, 26)

  • Et venit usque ad arietem illum cornutum, quem videram stantem ante portam, et cucurrit ad eum in impetu fortitudinis suæ. (Prophetia Danielis 8, 6)

  • Et magnificatum est usque ad fortitudinem caëli et deiecit de fortitudine, et de stellis, et conculcavit eas. (Prophetia Danielis 8, 10)

  • Et usque ad principem fortitudinis magnificatum est et ab eo tulit iuge sacrificium, et deiecit locum sanctificationis eius. (Prophetia Danielis 8, 11)


“Cuide de estar sempre em estado de graça.” São Padre Pio de Pietrelcina