Mosaico decorativo

Gefunden 1073 Ergebnisse für: Usque

  • a deserto et Libano usque ad fluvium magnum Eufraten omnis terra Hettheorum usque ad mare Magnum contra solis occasum erit terminus vester (Liber Iosue 1, 4)

  • steterunt aquæ descendentes in uno loco et instar montis intumescentes apparebant procul ab urbe quæ vocatur Adom usque ad locum Sarthan quæ autem inferiores erant in mare Solitudinis quod nunc vocatur Mortuum descenderunt usquequo omnino deficerent (Liber Iosue 3, 16)

  • respondebitis eis defecerunt aquæ Jordanis ante arcam fœderis Domini cum transiret eum idcirco positi sunt lapides isti in monumentum filiorum Israël usque in æternum (Liber Iosue 4, 7)

  • fecerunt ergo filii Israël sicut eis præcepit Josue portantes de medio Jordanis alveo duodecim lapides ut ei Dominus imperarat juxta numerum filiorum Israël usque ad locum in quo castrametati sunt ibique posuerunt eos (Liber Iosue 4, 8)

  • alios quoque duodecim lapides posuit Josue in medio Jordanis alveo ubi steterunt sacerdotes qui portabant arcam fœderis et sunt ibi usque in præsentem diem (Liber Iosue 4, 9)

  • dixitque Dominus ad Josue hodie abstuli obprobrium Ægypti a vobis vocatumque est nomen loci illius Galgala usque in præsentem diem (Liber Iosue 5, 9)

  • et interfecerunt omnia quæ erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt (Liber Iosue 6, 21)

  • Raab vero meretricem et domum patris ejus atque omnia quæ habebat fecit Josue vivere et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem eo quod absconderit nuntios quos miserat ut explorarent Hiericho in tempore illo inprecatus est Josue dicens (Liber Iosue 6, 25)

  • percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquæ liquefactum est (Liber Iosue 7, 5)

  • Josue vero scidit vestimenta sua et cecidit pronus in terram coram arca Domini usque ad vesperum tam ipse quam omnes senes Israël miseruntque pulverem super capita sua (Liber Iosue 7, 6)

  • congregaverunt quoque super eum acervum magnum lapidum qui permanet usque in præsentem diem et aversus est furor Domini ab eis vocatumque est nomen loci illius vallis Achor usque hodie (Liber Iosue 7, 26)

  • viri autem civitatis qui persequebantur Josue respicientes et videntes fumum urbis ad cælum usque conscendere non potuerunt ultra huc illucque diffugere præsertim cum hii qui simulaverant fugam et tendebant ad solitudinem contra persequentes fortissime restitissent (Liber Iosue 8, 20)


“Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos”. São Padre Pio de Pietrelcina