Gefunden 1032 Ergebnisse für: Uri
tabulatum quod subter erat quinque cubitos habebat latitudinis et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus ut non hererent muris templi (Liber I Regum 6, 6)
domus autem cum ædificaretur lapidibus dedolatis atque perfectis ædificata est et malleus et securis et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur (Liber I Regum 6, 7)
porro oraculum habebat viginti cubitos longitudinis et viginti cubitos latitudinis et viginti cubitos altitudinis et operuit illud atque vestivit auro purissimo sed et altare vestivit cedro (Liber I Regum 6, 20)
domum quoque ante oraculum operuit auro purissimo et adfixit lamminas clavis aureis (Liber I Regum 6, 21)
et omnes parietes templi per circuitum scalpsit variis celaturis et torno et fecit in eis cherubin et palmas et picturas varias quasi prominentes de pariete et egredientes (Liber I Regum 6, 29)
et inter coronulas et plectas leones et boves et cherubin et in juncturis similiter desuper et subter leones et boves quasi lora ex ære dependentia (Liber I Regum 7, 29)
et lebetas et scutras et amulas omnia vasa quæ fecit Hiram regi Salomoni in domo Domini de aurichalco erant (Liber I Regum 7, 45)
et hydrias et fuscinulas et fialas et mortariola et turibula de auro purissimo et cardines ostiorum domus interioris sancti sanctorum et ostiorum domus templi ex auro erant (Liber I Regum 7, 50)
et perfecit omne opus quod faciebat Salomon in domo Domini et intulit quæ sanctificaverat David pater suus argentum et aurum et vasa reposuitque in thesauris domus Domini (Liber I Regum 7, 51)
misit quoque Hiram ad regem centum viginti talenta auri (Liber I Regum 9, 14)
dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quæ dedit regina Saba regi Salomoni (Liber I Regum 10, 10)
erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri (Liber I Regum 10, 14)