Gefunden 1573 Ergebnisse für: Tui
tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum et omnia quæ ad cultum altaris pertinent et intra velum sunt per sacerdotes administrabuntur si quis externus accesserit occidetur (Liber Numeri 18, 7)
locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quæ sanctificantur a filiis Israël tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna (Liber Numeri 18, 8)
primitias autem quas voverint et obtulerint filii Israël tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo qui mundus est in domo tua vescetur eis (Liber Numeri 18, 11)
quicquid primum erumpet e vulva cunctæ carnis quam offerunt Domino sive ex hominibus sive de pecoribus fuerit tui juris erit ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium accipias et omne animal quod inmundum est redimi facias (Liber Numeri 18, 15)
omnes primitias sanctuarii quas offerunt filii Israël Domino tibi dedi et filiis ac filiabus tuis jure perpetuo pactum salis est sempiternum coram Domino tibi ac filiis tuis (Liber Numeri 18, 19)
ista est religio victimæ quam constituit Dominus præcipe filiis Israël ut adducant ad te vaccam rufam ætatis integræ in qua nulla sit macula nec portaverit jugum (Liber Numeri 19, 2)
si quis in agro tetigerit cadaver occisi hominis aut per se mortui sive os illius vel sepulchrum inmundus erit septem diebus (Liber Numeri 19, 16)
et quomodo clamaverimus ad Dominum et exaudierit nos miseritque angelum qui eduxerit nos de Ægypto ecce in urbe Cades quæ est in extremis finibus tuis positi (Liber Numeri 20, 16)
obsecramus ut nobis transire liceat per terram tuam non ibimus per agros nec per vineas non bibemus aquas de puteis tuis sed gradiemur via publica nec ad dextram nec ad sinistram declinantes donec transeamus terminos tuos (Liber Numeri 20, 17)
dixitque ad Balaam misi nuntios ut vocarent te cur non statim venisti ad me an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo (Liber Numeri 22, 37)
mane autem facto duxit eum ad excelsa Baal et intuitus est extremam partem populi (Liber Numeri 22, 41)
dixit auditor sermonum Dei qui visionem Omnipotentis intuitus est qui cadit et sic aperiuntur oculi ejus (Liber Numeri 24, 4)
