Mosaico decorativo

Gefunden 1573 Ergebnisse für: Tui

  • Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis Verene Sidrach, Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis? (Prophetia Danielis 3, 14)

  • Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. (Prophetia Danielis 3, 17)

  • Et nunc non possumus aperire os confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. (Prophetia Danielis 3, 33)

  • Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine (Prophetia Danielis 3, 43)

  • et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur (Prophetia Danielis 3, 44)

  • Benedictus es in throno regni tui et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 54)

  • Tunc Daniel, cuius nomen Baltassar, cœpit intra semetipsum tacitus cogitare quasi una hora et cogitationes eius conturbabant eum. Respondens autem rex ait Baltassar, somnium et interpretatio eius non conturbent te. Respondit Baltassar, et dixit Domine mi, somnium his, qui te oderunt, et interpretatio eius hostibus tuis sit. (Prophetia Danielis 4, 16)

  • Quam ob rem rex consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum forsitan ignoscet delictis tuis. (Prophetia Danielis 4, 24)

  • Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex (Prophetia Danielis 5, 11)

  • sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)

  • Placuit Dario, et constituit super regnum satrapas centum viginti ut essent in toto regno suo. (Prophetia Danielis 6, 1)

  • consilium inierunt omnes principes regni tui, magistratus, et satrapæ, senatores, et iudices ut decretum imperatorium exeat, et edictum Ut omnis, qui petierit aliquam petitionem a quocumque deo, et homine usque ad triginta dies, nisi a te rex, mittatur in lacum leonum. (Prophetia Danielis 6, 7)


"O Santo Sacrifício da Missa é o sufrágio mais eficaz que ultrapassa todas as orações." São Padre Pio de Pietrelcina