Gefunden 2473 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel
respondentem vero Onian dixisse hic est fratrum amator et populi Israël hic est qui multum orat pro populo et universa sancta civitate Hieremias propheta Dei (Liber II Maccabaeorum 15, 14)
accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israël (Liber II Maccabaeorum 15, 16)
parabolæ Salomonis filii David regis Israël (Liber Proverbiorum 1, 1)
qui dicit impio justus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus (Liber Proverbiorum 24, 24)
ego Ecclesiastes fui rex Israël in Hierusalem (Liber Ecclesiastes 1, 12)
en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël (Canticum Canticorum 3, 7)
multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam, in quibus oportet laudare Israël doctrinæ et sapientiæ causa; quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos, sed etiam extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri. (Liber Ecclesiasticus 0, 1)
ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur (Liber Ecclesiasticus 16, 5)
et pars Dei Israël facta est manifesta (Liber Ecclesiasticus 17, 15)
et dixit mihi in Jacob inhabita et in Israël hereditare et in electis meis ede radices (Liber Ecclesiasticus 24, 13)
legem mandavit Moses in præceptis justitiarum et hereditatem domui Jacob et Israël promissionis (Liber Ecclesiasticus 24, 33)
in tribus placitum est spiritui meo quæ sunt probata coram Deo et hominibus (Liber Ecclesiasticus 25, 1)