Gefunden 2473 Ergebnisse für: Tribus Ex Israel
et omnis qui non venerit in tribus diebus juxta consilium principum et seniorum auferetur universa substantia ejus et ipse abicietur de cœtu transmigrationis (Liber Esdrae 10, 8)
convenerunt igitur omnes viri Juda et Beniamin in Hierusalem tribus diebus ipse est mensis nonus vicesimo die mensis et sedit omnis populus in platea domus Dei trementes pro peccato et pluviis (Liber Esdrae 10, 9)
et surrexit Ezras sacerdos et dixit ad eos vos transgressi estis et duxistis uxores alienigenas ut adderetis super delictum Israël (Liber Esdrae 10, 10)
et ex Israël de filiis Pharos Remia et Ezia et Melchia et Miamin et Eliezer et Melchia et Banea (Liber Esdrae 10, 25)
fiat auris tua auscultans et oculi tui aperti ut audias orationem servi tui quam ego oro coram te hodie nocte et die pro filiis Israël servis tuis et confiteor pro peccatis filiorum Israël quibus peccaverunt tibi et ego et domus patris mei peccavimus (Liber Nehemiae 1, 6)
et audierunt Sanaballat Horonites et Tobias servus ammanites et contristati sunt adflictione magna quod venisset homo qui quæreret prosperitatem filiorum Israël (Liber Nehemiae 2, 10)
et veni Hierusalem et eram ibi diebus tribus (Liber Nehemiae 2, 11)
qui venerunt cum Zorobabel Hiesuæ Neemias Azarias Raamias Naamni Mardocheus Belsar Mespharath Beggoai Naum Baana numerus virorum populi Israël (Liber Nehemiae 7, 7)
hii sunt autem qui ascenderunt de Thelmella Thelarsa Cherub Addon et Emmer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israël essent (Liber Nehemiae 7, 61)
habitaverunt autem sacerdotes et Levitæ et janitores et cantores et reliquum vulgus et Nathinnei et omnis Israël in civitatibus suis (Liber Nehemiae 7, 73)
et venerat mensis septimus filii autem Israël erant in civitatibus suis congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam Aquarum et dixerunt Ezræ scribæ ut adferret librum legis Mosi quam præcepit Dominus Israheli (Liber Nehemiae 8, 1)
et invenerunt scriptum in lege præcepisse Dominum in manu Mosi ut habitent filii Israël in tabernaculis in die sollemni mense septimo (Liber Nehemiae 8, 14)