Mosaico decorativo

Gefunden 1271 Ergebnisse für: Terra Sancta

  • inde venerunt in Gadgad de quo loco profecti castrametati sunt in Jetabatha in terra aquarum atque torrentium (Liber Deuteronomii 10, 7)

  • en Domini Dei tui cælum est et cælum cæli terra et omnia quæ in ea sunt (Liber Deuteronomii 10, 14)

  • et vos ergo amate peregrinos quia et ipsi fuistis advenæ in terra Ægypti (Liber Deuteronomii 10, 19)

  • et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis (Liber Deuteronomii 11, 6)

  • terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut terra Ægypti de qua existi ubi jacto semine in hortorum morem aquæ ducuntur inriguæ (Liber Deuteronomii 11, 10)

  • iratusque Dominus claudat cælum et pluviæ non descendant nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima quam Dominus daturus est vobis (Liber Deuteronomii 11, 17)

  • ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra quam juravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu cælum inminet terræ (Liber Deuteronomii 11, 21)

  • qui sunt trans Jordanem post viam quæ vergit ad solis occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra Galgalam quæ est juxta vallem tendentem et intrantem procul (Liber Deuteronomii 11, 30)

  • hæc sunt præcepta atque judicia quæ facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradieris (Liber Deuteronomii 12, 1)

  • cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terra (Liber Deuteronomii 12, 19)

  • quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum (Liber Deuteronomii 12, 29)

  • propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro qui eduxit vos de terra Ægypti et redemit de domo servitutis ut errare te faceret de via quam tibi præcepit Dominus Deus tuus et auferes malum de medio tui (Liber Deuteronomii 13, 5)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina