Gefunden 1188 Ergebnisse für: Terra Distributio
melius est habitare in terra deserta quam cum muliere rixosa et iracunda (Liber Proverbiorum 21, 19)
cælum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile (Liber Proverbiorum 25, 3)
aqua frigida animæ sitienti et nuntius bonus de terra longinqua (Liber Proverbiorum 25, 25)
generatio quæ pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus (Liber Proverbiorum 30, 14)
infernus et os vulvæ et terra quæ non satiatur aqua ignis vero numquam dicit sufficit (Liber Proverbiorum 30, 16)
per tria movetur terra et quartum non potest sustinere (Liber Proverbiorum 30, 21)
generatio præterit et generatio advenit terra vero in æternum stat (Liber Ecclesiastes 1, 4)
et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur (Liber Ecclesiastes 3, 20)
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet (Liber Ecclesiastes 7, 21)
et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quæ versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit (Liber Ecclesiastes 8, 16)
væ tibi terra cujus rex est puer et cujus principes mane comedunt (Liber Ecclesiastes 10, 16)
beata terra cujus rex nobilis est et cujus principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum et non ad luxuriam (Liber Ecclesiastes 10, 17)
