Mosaico decorativo

Gefunden 1188 Ergebnisse für: Terra Distributio

  • igitur anno octavodecimo regni sui mundata jam terra et templo Domini misit Saphan filium Eseliæ et Maasiam principem civitatis et Joha filium Joachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui (Liber II Paralipomenon 34, 8)

  • et conpleretur sermo Domini ex ore Hieremiæ et celebraret terra sabbata sua cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum conplerentur septuaginta anni (Liber II Paralipomenon 36, 21)

  • quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est juxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua (Liber Esdrae 9, 11)

  • audi Deus noster quia facti sumus despectio converte obprobrium super caput eorum et da eos in despectionem in terra captivitatis (Liber Nehemiae 4, 4)

  • a die autem illa qua præceperat mihi ut essem dux in terra Juda ab anno vicesimo usque ad annum tricesimum secundum Artarxersis regis per annos duodecim ego et fratres mei annonas quæ ducibus debebantur non comedimus (Liber Nehemiae 5, 14)

  • et ipsi in regnis suis bonis et in bonitate tua multa quam dederas eis et in terra latissima et pingui quam tradideras in conspectu eorum non servierunt tibi nec reversi sunt ab studiis suis pessimis (Liber Nehemiae 9, 35)

  • peto Domine ut de vinculo inproperii hujus absolvas me aut certe desuper terra eripias me (Liber Thobis 3, 15)

  • dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te cæli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua quæ in eis sunt (Liber Thobis 8, 7)

  • misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius benedicere te et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra (Liber Thobis 8, 19)

  • ego autem in terra captivitatis meæ confitebor illi quoniam ostendit majestatem suam in gentem peccatricem (Liber Thobis 13, 7)

  • prope erit interitus Nineven non enim excidit verbum Dei et fratres nostri qui dispersi sunt a terra Israël revertentur ad eam (Liber Thobis 14, 6)

  • omnis autem deserta terra ejus replebitur et domus Dei quæ in ea incensa est iterum reædificabitur ibique revertentur omnes timentes Deum (Liber Thobis 14, 7)


“Faltar com a caridade¨¦ como ferir a pupila dos olhos de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina