Gefunden 398 Ergebnisse für: Tempore
qui dixit ei vade in pace abiit ergo ab eo electo terræ tempore (Liber II Regum 5, 19)
dixit autem Heliseus audite verbum Domini hæc dicit Dominus in tempore hoc cras modius similæ uno statere erit et duo modii hordei statere uno in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 1)
factumque est secundum sermonem viri Dei quem dixerat regi quando ait duo modii hordei statere uno erunt et modius similæ statere uno hoc eodem tempore cras in porta Samariæ (Liber II Regum 7, 18)
recessit ergo Edom ne esset sub Juda usque ad diem hanc tunc recessit et Lobna in tempore illo (Liber II Regum 8, 22)
in tempore illo restituit Rasin rex Syriæ Ahilam Syriæ et ejecit Judæos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hanc (Liber II Regum 16, 6)
ex eo jam tempore quo scissus est Israël a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israël a Domino et peccare eos fecit peccatum magnum (Liber II Regum 17, 21)
in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi Assyriorum (Liber II Regum 18, 16)
in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset Ezechias (Liber II Regum 20, 12)
in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibus (Liber II Regum 24, 10)
fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus (Liber I Paralipomenon 9, 25)
Banaja filius Jojadæ viri robustissimi qui multa opera perpetrarat de Capsehel ipse percussit duos Arihel Moab et ipse descendit et interfecit leonem in media cisterna tempore nivis (Liber I Paralipomenon 11, 22)
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)
