Gefunden 9 Ergebnisse für: Superbe
nunc cognovi quia magnus Dominus super omnes deos eo quod superbe egerint contra illos (Liber Exodus 18, 11)
et dedisti signa et portenta in Pharao et in universis servis ejus et in omni populo terræ illius cognovisti enim quia superbe egerant contra eos et fecisti tibi nomen sicut et in hac die (Liber Nehemiae 9, 10)
ipsi vero et patres nostri superbe egerunt et induraverunt cervices suas et non audierunt mandata tua (Liber Nehemiae 9, 16)
et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam ipsi vero superbe egerunt et non audierunt mandata tua et in judiciis tuis peccaverunt quæ faciet homo et vivet in eis et dederunt umerum recedentem et cervicem suam induraverunt nec audierunt (Liber Nehemiae 9, 29)
et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe (Liber I Maccabaeorum 7, 34)
et acceperunt spolia eorum et prædam et caput Nicanoris amputaverunt et dexteram ejus quam extenderat superbe et adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem (Liber I Maccabaeorum 7, 47)
elatus autem ira arbitrabatur se iniuriam illorum qui se fugaverant posse in Judæos retorquere ideoque jussit agitari currum sine intermissione agens iter cælesti eum judicio perurguente quod ita superbe locutus est venturum se Hierosolymam et congeriem sepulchri Judæorum eam facturum (Liber II Maccabaeorum 9, 4)
ecce ego ad te superbe dicit Dominus Deus exercituum quia venit dies tuus tempus visitationis tuæ (Liber Ieremiae 50, 31)
et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem ejus contra mare orientale et extremum ejus ad mare novissimum et ascendet fetor ejus et ascendet putredo ejus quia superbe egit (Prophetia Ioel 2, 20)