Gefunden 2721 Ergebnisse für: Super
et crucifigentes eum diviserunt vestimenta ejus mittentes sortem super eis quis quid tolleret (Evangelium secundum Marcum 15, 24)
serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super ægrotos manus inponent et bene habebunt (Evangelium secundum Marcum 16, 18)
et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum (Evangelium secundum Lucam 1, 12)
et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc (Evangelium secundum Lucam 1, 65)
et erat pater ejus et mater mirantes super his quæ dicebantur de illo (Evangelium secundum Lucam 2, 33)
stupebant autem omnes qui eum audiebant super prudentia et responsis ejus (Evangelium secundum Lucam 2, 47)
sub principibus sacerdotum Anna et Cajapha factum est verbum Dei super Johannem Zacchariæ filium in deserto (Evangelium secundum Lucam 3, 2)
Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me (Evangelium secundum Lucam 4, 18)
et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis (Evangelium secundum Lucam 4, 39)
verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos (Evangelium secundum Lucam 6, 35)
non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister ejus (Evangelium secundum Lucam 6, 40)
quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere (Evangelium secundum Lucam 7, 13)