Gefunden 3022 Ergebnisse für: Sun
congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat (Liber Esther 9, 2)
in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitæ hostis Judæorum quorum ista sunt nomina (Liber Esther 9, 6)
præcepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt (Liber Esther 9, 14)
congregatis Judæis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est (Liber Esther 9, 15)
at hii qui in urbe Susis cædem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo ejusdem mensis die in cæde versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque lætitiæ (Liber Esther 9, 18)
quia in ipsis diebus se ulti sunt Judæi de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istæ dies epularum atque lætitiæ et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur (Liber Esther 9, 22)
atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quæ gesta sunt epistulæ id est libri hujus volumine continentur (Liber Esther 9, 26)
isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctæ in toto orbe provinciæ celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Judæis et ab eorum progenie quæ his cærimoniis obligata est (Liber Esther 9, 28)
cujus fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas qua exaltavit Mardocheum scripta sunt in libris Medorum atque Persarum (Liber Esther 10, 2)
natique sunt ei septem filii et tres filiæ (Liber Iob 1, 2)
dixit ergo Dominus ad Satan ecce universa quæ habet in manu tua sunt tantum in eum ne extendas manum tuam egressusque est Satan a facie Domini (Liber Iob 1, 12)
repente ventus vehemens inruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus quæ corruens oppressit liberos tuos et mortui sunt et effugi ego solus ut nuntiarem tibi (Liber Iob 1, 19)