Gefunden 3022 Ergebnisse für: Sun
hæ sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Josue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israël in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram (Liber Iosue 19, 51)
hæ civitates constitutæ sunt cunctis filiis Israël et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam (Liber Iosue 20, 9)
locutique sunt ad eos in Silo terræ Chanaan atque dixerunt Dominus præcepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda jumenta (Liber Iosue 21, 2)
de tribubus filiorum Juda et Symeon dedit Josue civitates quarum ista sunt nomina (Liber Iosue 21, 9)
omnes civitates decem et suburbana earum datæ sunt filiis Caath inferioris gradus (Liber Iosue 21, 26)
dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt (Liber Iosue 21, 42)
ne unum quidem verbum quod illis præstaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia (Liber Iosue 21, 43)
benedixitque eis Josue et dimisit eos qui reversi sunt in tabernacula sua (Liber Iosue 22, 6)
reversique sunt et abierunt filii Ruben et filii Gad et dimidia tribus Manasse a filiis Israël de Silo quæ sita est in Chanaan ut intrarent Galaad terram possessionis suæ quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Mosi (Liber Iosue 22, 9)
quibus auditis Finees sacerdos et principes legationis Israël qui erant cum eo placati sunt et verba filiorum Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse libentissime susceperunt (Liber Iosue 22, 30)
et nunc quia vobis sorte divisit omnem terram ab orientali parte Jordanis usque ad mare Magnum multæque adhuc supersunt nationes (Liber Iosue 23, 4)
tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram (Liber Iosue 23, 6)