Gefunden 3022 Ergebnisse für: Sun
Tunc allata sunt vasa aurea, et argentea, quæ asportaverat de templo, quod fuerat in Ierusalem et biberunt in eis rex, et optimates eius, uxores et concubinæ illius. (Prophetia Danielis 5, 3)
Est vir in regno tuo, qui spiritum deorum sanctorum habet in se et in diebus patris tui scientia et sapientia inventæ sunt in eo nam et rex Nabuchodonosor pater tuus principem magorum, incantatorum, Chaldæorum, et aruspicum constituit eum, pater, inquam, tuus, o rex (Prophetia Danielis 5, 11)
quia spiritus amplior, et prudentia, intelligentiaque et interpretatio somniorum, et ostensio secretorum, ac solutio ligatorum inventæ sunt in eo, hoc est in Daniele cui rex posuit nomen Baltassar. nunc itaque Daniel vocetur, et interpretationem narrabit. (Prophetia Danielis 5, 12)
Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventæ sunt in te. (Prophetia Danielis 5, 14)
Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi et nequiverunt sensum huius sermonis edicere. (Prophetia Danielis 5, 15)
sed adversum Dominatorem caëli elevatus es et vasa domus eius allata sunt coram te et tu, et optimates tui, et uxores tuæ, et concubinæ tuæ vinum bibistis in eis deos quoque argenteos, et aureos, et æreos, ferreos, ligneosque et lapideos, qui non vident, neque audiunt, neque sentiunt, laudasti porro Deum, qui habet flatum tuum in manu sua, et omnes vias tuas, non glorificasti. (Prophetia Danielis 5, 23)
Tunc principes, et satrapæ surripuerunt regi, et sic locuti sunt ei Dari rex in æternum vive (Prophetia Danielis 6, 6)
Et accedentes locuti sunt regi super edicto Rex numquid non constituisti, ut omnis homo, qui rogaret quemquam de diis, et hominibus usque ad dies triginta, nisi te, rex, mitteretur in lacum leonum? Ad quos respondens rex, ait verus est sermo iuxta decretum Medorum, atque Persarum, quod prævaricari non licet. (Prophetia Danielis 6, 12)
Et abiit rex in domum suam, et dormivit incœnatus, cibique non sunt allati coram eo, insuper et somnus recessit ab eo. (Prophetia Danielis 6, 18)
Iubente autem rege, adducti sunt viri illi, qui accusaverant Danielem et in lacum leonum missi sunt, ipsi, et filii, et uxores eorum et non pervenerunt usque ad pavimentum laci, donec arriperent eos leones, et omnia ossa eorum comminuerunt. (Prophetia Danielis 6, 24)
Prima quasi leæna, et alas habebat aquilæ aspiciebam donec evulsæ sunt alæ eius, et sublata est de terra, et super pedes quasi homo stetit; et cor hominis datum est ei. (Prophetia Danielis 7, 4)
Considerabam cornua, et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi, quasi oculi hominis erant in cornu isto, et os loquens ingentia. (Prophetia Danielis 7, 8)