Gefunden 3022 Ergebnisse für: Sun
educ foras populum cæcum et oculos habentem surdum et aures ei sunt (Liber Isaiae 43, 8)
omnes gentes congregatæ sunt simul et collectæ sunt tribus quis in vobis adnuntiet istud et quæ prima sunt audire nos faciat dent testes eorum et justificentur et audiant et dicant vere (Liber Isaiae 43, 9)
qui eduxit quadrigam et equum agmen et robustum simul obdormierunt nec resurgent contriti sunt quasi linum et extincti sunt (Liber Isaiae 43, 17)
pater tuus primus peccavit et interpretes tui prævaricati sunt in me (Liber Isaiae 43, 27)
quis similis mei vocet et adnuntiet et ordinem exponat mihi ex quo constitui populum antiquum ventura et quæ futura sunt adnuntient eis (Liber Isaiae 44, 7)
plastæ idoli omnes nihil sunt et amantissima eorum non proderunt eis ipsi sunt testes eorum quia non vident neque intellegunt ut confundantur (Liber Isaiae 44, 9)
ecce omnes participes ejus confundentur fabri enim sunt ex hominibus convenient omnes stabunt et pavebunt et confundentur simul (Liber Isaiae 44, 11)
nescierunt neque intellexerunt lutati enim sunt ne videant oculi eorum et ne intellegant corde suo (Liber Isaiae 44, 18)
confusi sunt et erubuerunt omnes simul abierunt in confusione fabricatores errorum (Liber Isaiae 45, 16)
ergo in Domino dicet meæ sunt justitiæ et imperium ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei (Liber Isaiae 45, 25)
conflatus est Bel contritus est Nabo facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis onera vestra gravi pondere usque ad lassitudinem (Liber Isaiae 46, 1)
contabuerunt et contrita sunt simul non potuerunt salvare portantem et anima eorum in captivitatem ibit (Liber Isaiae 46, 2)