Gefunden 3022 Ergebnisse für: Sun
sed hæc oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter præsentes autem datæ sunt in fabricam navium triremis (Liber II Maccabaeorum 4, 20)
et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus ærarium interfecerunt (Liber II Maccabaeorum 4, 42)
cito ergo iniustam pœnam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt (Liber II Maccabaeorum 4, 48)
duæ enim mulieres delatæ sunt natos suos circumcidisse quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem circumduxissent per muros præcipitaverunt (Liber II Maccabaeorum 6, 10)
alii vero ad proximas cœuntes speluncas et latenter sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et observantiam manu sibimet auxilium ferre (Liber II Maccabaeorum 6, 11)
obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quæ acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse nostri (Liber II Maccabaeorum 6, 12)
hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per arrogantiam prolatos arbitrabantur (Liber II Maccabaeorum 6, 29)
post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos hæc patimur peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in nobis (Liber II Maccabaeorum 7, 18)
peto nate aspicias in cælum et terram et ad omnia quæ in eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et hominum genus (Liber II Maccabaeorum 7, 28)
nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub testamento æternæ vitæ effecti sunt tu vero judicio Dei justas superbiæ pœnas solves (Liber II Maccabaeorum 7, 36)
admonuit autem eos et de auxiliis Dei quæ facta sunt erga parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut perierunt (Liber II Maccabaeorum 8, 19)
et de prœlio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis hæsitantibus ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter auxilium illis datum e cælo et beneficia pro his plurima consecuti sunt (Liber II Maccabaeorum 8, 20)