Gefunden 3176 Ergebnisse für: Sum
nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum ejus quæ in Christo est fidei vestræ (Epistula ad Colossenses 2, 5)
sicut ergo accepistis Christum Jesum Dominum in ipso ambulate (Epistula ad Colossenses 2, 6)
delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud cruci (Epistula ad Colossenses 2, 14)
igitur si conresurrexistis Christo quæ sursum sunt quærite ubi Christus est in dextera Dei sedens (Epistula ad Colossenses 3, 1)
quæ sursum sunt sapite non quæ supra terram (Epistula ad Colossenses 3, 2)
omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Jesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum (Epistula ad Colossenses 3, 17)
orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam vinctus sum (Epistula ad Colossenses 4, 3)
quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quæ circa vos sunt et consoletur corda vestra (Epistula ad Colossenses 4, 8)
et expectare Filium ejus de cælis quem suscitavit ex mortuis Jesum qui eripuit nos ab ira ventura (Epistula I ad Thessalonicenses 1, 10)
sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)
cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)
deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)
