Gefunden 3176 Ergebnisse für: Sum
si quis adipem qui offerri debet in incensum Domini comederit peribit de populo suo (Liber Leviticus 7, 25)
sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo tam de avibus quam de pecoribus (Liber Leviticus 7, 26)
ipsumque arietem in frusta concidens caput ejus et artus et adipem adolevit igni (Liber Leviticus 8, 20)
quem cum immolasset Moses sumens de sanguine tetigit extremum auriculæ dextræ Aaron et pollicem manus ejus dextræ similiter et pedis (Liber Leviticus 8, 23)
rursum suscepta de manibus eorum adolevit super altare holocausti eo quod consecrationis esset oblatio in odorem suavitatis sacrificii Domini (Liber Leviticus 8, 28)
adsumensque unguentum et sanguinem qui erat in altari aspersit super Aaron et vestimenta ejus et super filios illius ac vestes eorum (Liber Leviticus 8, 30)
quicquid autem reliquum fuerit de carne et panibus ignis absumet (Liber Leviticus 8, 32)
arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis posuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum quod eis præceptum non erat (Liber Leviticus 10, 1)
et si necesse fuerit ut portet quippiam horum mortuum lavabit vestimenta sua et inmundus erit usque ad solis occasum (Liber Leviticus 11, 25)
omne quod reptat super terram abominabile erit nec adsumetur in cibum (Liber Leviticus 11, 41)
ego enim sum Dominus Deus vester sancti estote quoniam et ego sanctus sum ne polluatis animas vestras in omni reptili quod movetur super terram (Liber Leviticus 11, 44)
ego sum Dominus qui eduxi vos de terra Ægypti ut essem vobis in Deum sancti eritis quia et ego sanctus sum (Liber Leviticus 11, 45)
