Mosaico decorativo

Gefunden 1759 Ergebnisse für: Spe

  • dixitque Dominus ad Josue ne timeas eos cras enim hac eadem hora ego tradam omnes istos vulnerandos in conspectu Israël equos eorum subnervabis et currus igne conbures (Liber Iosue 11, 6)

  • nolueruntque disperdere filii Israël Gesuri et Machathi et habitaverunt in medio Israël usque in præsentem diem (Liber Iosue 13, 13)

  • veneruntque in conspectu Eleazari sacerdotis et Josue filii Nun et principum dicentes Dominus præcepit per manum Mosi ut daretur nobis possessio in medio fratrum nostrorum deditque eis juxta imperium Domini possessionem in medio fratrum patris earum (Liber Iosue 17, 4)

  • Dominus Deus vester disperdet eas et auferet a facie vestra et possidebitis terram sicut vobis pollicitus est (Liber Iosue 23, 5)

  • et tunc auferet Dominus in conspectu vestro gentes magnas et robustissimas et nullus vobis resistere poterit (Liber Iosue 23, 9)

  • jam nunc scitote quod Dominus Deus vester non eas deleat ante faciem vestram sed sint vobis in foveam ac laqueum et offendiculum ex latere vestro et sudes in oculis vestris donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 13)

  • sicut ergo implevit opere quod promisit et prospera cuncta venerunt sic adducet super vos quicquid malorum comminatus est donec vos auferat atque disperdat de terra hac optima quam tradidit vobis (Liber Iosue 23, 15)

  • congregavitque Josue omnes tribus Israël in Sychem et vocavit majores natu ac principes et judices et magistros steteruntque in conspectu Domini (Liber Iosue 24, 1)

  • feceruntque filii Israël malum in conspectu Domini et servierunt Baalim (Liber Iudicum 2, 11)

  • feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth (Liber Iudicum 3, 7)

  • addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab quia fecerunt malum in conspectu ejus (Liber Iudicum 3, 12)

  • addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Ahoth (Liber Iudicum 4, 1)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina