Gefunden 1759 Ergebnisse für: Spe
statura quoque erat rotis et altitudo et horribilis aspectus et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum quattuor (Prophetia Ezechielis 1, 18)
et similitudo super caput animalium firmamenti quasi aspectus cristalli horribilis et extenti super capita eorum desuper (Prophetia Ezechielis 1, 22)
et super firmamentum quod erat inminens capiti eorum quasi aspectus lapidis sapphyri similitudo throni et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper (Prophetia Ezechielis 1, 26)
et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis intrinsecus ejus per circuitum a lumbis ejus et desuper et a lumbis ejus usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu (Prophetia Ezechielis 1, 27)
velut aspectum arcus cum fuerit in nube in die pluviæ hic erat aspectus splendoris per gyrum (Prophetia Ezechielis 1, 28)
si forte vel ipsi audiant et si forte quiescant quoniam domus exasperans est et scient quia propheta fuerit in medio eorum (Prophetia Ezechielis 2, 5)
tu ergo fili hominis ne timeas eos neque sermones eorum metuas quoniam increduli et subversores sunt tecum et cum scorpionibus habitas verba eorum ne timeas et vultus eorum ne formides quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 2, 6)
tu autem fili hominis audi quæcumque loquor ad te et noli esse exasperans sicut domus exasperatrix est aperi os tuum et comede quæcumque ego do tibi (Prophetia Ezechielis 2, 8)
ut adamantem et ut silicem dedi faciem tuam ne timeas eos neque metuas a facie eorum quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 9)
fili hominis speculatorem dedi te domui Israël et audies de ore meo verbum et adnuntiabis eis ex me (Prophetia Ezechielis 3, 17)
et linguam tuam adherescere faciam palato tuo et eris mutus nec quasi vir obiurgans quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 26)
cum autem locutus fuero tibi aperiam os tuum et dices ad eos hæc dicit Dominus Deus qui audit audiat et qui quiescit quiescat quia domus exasperans est (Prophetia Ezechielis 3, 27)