Gefunden 1401 Ergebnisse für: Sol
fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Jordane pergens juxta latus Hiericho septentrionalis plagæ et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven (Liber Iosue 18, 12)
transiens ad aquilonem et egrediens ad Ænsemes id est fontem Solis (Liber Iosue 18, 17)
revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Juda ad Jordanem contra ortum solis (Liber Iosue 19, 34)
et fuit terminus possessionis ejus Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis (Liber Iosue 19, 41)
et trans Jordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quæ sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse (Liber Iosue 20, 8)
[de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis] (Liber Iosue 21, 36)
nonne Achan filius Zare præteriit mandatum Domini et super omnem populum Israël ira ejus incubuit et ille erat unus homo atque utinam solus perisset in scelere suo (Liber Iosue 22, 20)
tantum confortamini et estote solliciti ut custodiatis cuncta quæ scripta sunt in volumine legis Mosi et non declinetis ab eis nec ad dextram nec ad sinistram (Liber Iosue 23, 6)
clamaverunt autem ad Dominum filii Israël qui posuit tenebras inter vos et Ægyptios et adduxit super eos mare et operuit illos viderunt oculi vestri cuncta quæ in Ægypto fecerim et habitastis in solitudine multo tempore (Liber Iosue 24, 7)
ingressus est Ahoth ad eum sedebat autem in æstivo cenaculo solus dixitque verbum Dei habeo ad te qui statim surrexit de throno (Liber Iudicum 3, 20)
sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent (Liber Iudicum 5, 31)
ponam vellus hoc lanæ in area si ros in solo vellere fuerit et in omni terra siccitas sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israël (Liber Iudicum 6, 37)
