Gefunden 2792 Ergebnisse für: Sit
quod cum cernerent filii Israël in ipso certamine positi putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius sequebantur cæsis de exercitu eorum triginta viris (Liber Iudicum 20, 39)
regressi autem filii Israël omnes reliquias civitatis a viris usque ad jumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit (Liber Iudicum 20, 48)
ceperuntque consilium atque dixerunt ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria quæ sita est ad septentrionem urbis Bethel et ad orientalem plagam viæ quæ de Bethel tendit ad Sycimam et ad meridiem oppidi Lebona (Liber Iudicum 21, 19)
et mortuus est Helimelech maritus Nœmi remansitque ipsa cum filiis (Liber Ruth 1, 3)
et ambo mortui sunt Maalon videlicet et Chellion remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito (Liber Ruth 1, 5)
egressa est itaque de loco peregrinationis suæ cum utraque nuru et jam in via posita revertendi in terram Juda (Liber Ruth 1, 7)
quibus illa respondit revertimini filiæ mi cur venitis mecum num ultra habeo filios in utero meo ut viros ex me sperare possitis (Liber Ruth 1, 11)
elevata igitur voce rursum flere cœperunt Orpha osculata socrum est ac reversa Ruth adhesit socrui suæ (Liber Ruth 1, 14)
et ubi messuerint sequere mandavi enim pueris meis ut nemo tibi molestus sit sed etiam si sitieris vade ad sarcinulas et bibe aquas de quibus et pueri bibunt (Liber Ruth 2, 9)
dixitque ad eam Booz quando hora vescendi fuerit veni huc et comede panem et intingue buccellam tuam in aceto sedit itaque ad messorum latus et congessit pulentam sibi comeditque et saturata est et tulit reliquias (Liber Ruth 2, 14)
dixitque ei socrus ubi hodie collegisti et ubi fecisti opus sit benedictus qui misertus est tui indicavitque ei apud quem esset operata et nomen dixit viri quod Booz vocaretur (Liber Ruth 2, 19)
cui respondit Nœmi benedictus sit a Domino quoniam eandem gratiam quam præbuerat vivis servavit et mortuis rursumque propinquus ait noster est homo (Liber Ruth 2, 20)