Gefunden 2792 Ergebnisse für: Sit
solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quæ superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris (Liber Sapientiae 17, 20)
cum cogitarent justorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam (Liber Sapientiae 18, 5)
tetigit autem tunc et justos temptatio mortis et commotio in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira (Liber Sapientiae 18, 20)
properans enim homo sine querella propugnavit proferens servitutis suæ scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit iræ et finem inposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus (Liber Sapientiae 18, 21)
cum enim jam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam quæ ad vivos ducebat viam (Liber Sapientiae 18, 23)
hæc autem his cessit qui exterminabat et hæc extimuit erat enim sola temptatio iræ sufficiens (Liber Sapientiae 18, 25)
ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum quæ acciderant memorationem amittebant (Liber Sapientiae 19, 4)
percussi sunt autem cæcitate sicut illi in foribus justi cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quærebat (Liber Sapientiae 19, 16)
hortor itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio lectionem facere, et veniam habere in illis in quibus videmur sequentes imaginem sapientiæ et deficere in verborum conpositione. nam deficiunt verba hebraica quando translata fuerint ad alteram linguam; non solum autem hæc, sed et ipsa Lex et Prophetæ ceteraque librorum non parvam habent differentiam quando inter se dicuntur. (Liber Ecclesiasticus 0, 3)
timor Domini scientiæ religiositas (Liber Ecclesiasticus 1, 17)
religiositas custodiet et justificabit cor jucunditatem atque gaudium dabit (Liber Ecclesiasticus 1, 18)
in thesauris sapientiæ intellectus et scientiæ religiositas execratio autem peccatoribus sapientia (Liber Ecclesiasticus 1, 26)