Gefunden 1196 Ergebnisse für: Sin
arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis (Epistula ad Romanos 3, 28)
sicut et David dicit beatitudinem hominis cui Deus accepto fert justitiam sine operibus (Epistula ad Romanos 4, 6)
occasione autem accepta peccatum per mandatum operatum est in me omnem concupiscentiam sine lege enim peccatum mortuum erat (Epistula ad Romanos 7, 8)
ego autem vivebam sine lege aliquando sed cum venisset mandatum peccatum revixit (Epistula ad Romanos 7, 9)
quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine prædicante (Epistula ad Romanos 10, 14)
sine pænitentia enim sunt dona et vocatio Dei (Epistula ad Romanos 11, 29)
ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra (Epistula ad Romanos 12, 5)
dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono (Epistula ad Romanos 12, 9)
Dei enim minister est tibi in bonum si autem male feceris time non enim sine causa gladium portat Dei enim minister est vindex in iram ei qui malum agit (Epistula ad Romanos 13, 4)
qui et confirmabit vos usque ad finem sine crimine in die adventus Domini nostri Jesu Christi (Epistula I ad Corinthios 1, 8)
obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Jesu Christi ut id ipsum dicatis omnes et non sint in vobis scismata sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia (Epistula I ad Corinthios 1, 10)
quis enim scit hominum quæ sint hominis nisi spiritus hominis qui in ipso est ita et quæ Dei sunt nemo cognovit nisi Spiritus Dei (Epistula I ad Corinthios 2, 11)