Gefunden 1424 Ergebnisse für: Sicut
ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens (Canticum Canticorum 8, 10)
quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis ær et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata (Liber Sapientiae 2, 3)
sicut enim læsisti adversarios sic nos provocans magnificasti (Liber Sapientiae 18, 8)
percussi sunt autem cæcitate sicut illi in foribus justi cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quærebat (Liber Sapientiae 19, 16)
in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est æstimare et ex ipso certo visu (Liber Sapientiae 19, 17)
flammæ e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quæ facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis (Liber Sapientiae 19, 20)
et sicut qui thesaurizat ita et qui honorificat matrem suam (Liber Ecclesiasticus 3, 5)
et iniustitia ædificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata (Liber Ecclesiasticus 3, 17)
noli esse sicut leo in domo tua evertens domesticos tuos et opprimens subiectos tibi (Liber Ecclesiasticus 4, 35)
da illi partem sicut mandatum est tibi primitiarum et purgationis et de neglegentia purga te cum paucis (Liber Ecclesiasticus 7, 34)
sicut enim eructant præcordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui (Liber Ecclesiasticus 11, 32)
non credas inimico tuo in æternum sicut enim æramentum eruginat nequitia illius (Liber Ecclesiasticus 12, 10)