Gefunden 1424 Ergebnisse für: Sicut
ut verterem figuram sermonis hujus servus tuus Joab præcepit istud tu autem domine mi sapiens es sicut habet sapientiam angelus Dei ut intellegas omnia super terram (Liber II Samuelis 14, 20)
porro sicut Absalom vir non erat pulcher in omni Israël et decorus nimis a vestigio pedis usque ad verticem non erat in eo ulla macula (Liber II Samuelis 14, 25)
si autem in civitatem revertaris et dixeris Absalom servus tuus sum rex sicut fui servus patris tui sic ero servus tuus dissipabis consilium Ahitofel (Liber II Samuelis 15, 34)
sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibi (Liber II Samuelis 16, 19)
et inruemus super eum in quocumque loco fuerit inventus et operiemus eum sicut cadere solet ros super terram et non relinquemus de viris qui cum eo sunt ne unum quidem (Liber II Samuelis 17, 12)
et ait Joab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu (Liber II Samuelis 18, 14)
dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum (Liber II Samuelis 18, 32)
insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi (Liber II Samuelis 19, 27)
sicut lux auroræ oriente sole mane absque nubibus rutilat et sicut pluviis germinat herba de terra (Liber II Samuelis 23, 4)
et ait Areuna ad David accipiat et offerat dominus meus rex sicut ei placet habes boves in holocaustum et plaustrum et juga boum in usum lignorum (Liber II Samuelis 24, 22)
quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël dicens Salomon filius tuus regnabit post me et ipse sedebit super solium meum pro me sic faciam hodie (Liber I Regum 1, 30)
et observa custodias Domini Dei tui ut ambules in viis ejus et custodias cærimonias ejus et præcepta ejus et judicia et testimonia sicut scriptum est in lege Mosi ut intellegas universa quæ facis et quocumque te verteris (Liber I Regum 2, 3)