Gefunden 356 Ergebnisse für: Sibi
sapientia ædificavit sibi domum excidit columnas septem (Liber Proverbiorum 9, 1)
qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi (Liber Proverbiorum 9, 7)
melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane (Liber Proverbiorum 12, 9)
anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum (Liber Proverbiorum 16, 26)
expedit magis ursæ occurrere raptis fetibus quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua (Liber Proverbiorum 17, 12)
omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda Dominus (Liber Proverbiorum 21, 2)
dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus (Liber Proverbiorum 22, 2)
ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilæ et avolabunt in cælum (Liber Proverbiorum 23, 5)
responde stulto juxta stultitiam suam ne sibi sapiens esse videatur (Liber Proverbiorum 26, 5)
vidisti hominem sapientem sibi videri magis illo spem habebit stultus (Liber Proverbiorum 26, 12)
sapientior sibi piger videtur septem viris loquentibus sententias (Liber Proverbiorum 26, 16)
sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum (Liber Proverbiorum 28, 11)
