Gefunden 353 Ergebnisse für: Septem Lucernas
tria milia talenta auri de auro Ophir et septem milia talentorum argenti probatissimi ad deaurandos parietes templi (Liber I Paralipomenon 29, 4)
et dies quibus regnavit super Israël fuerunt quadraginta anni in Hebron regnavit septem annis et in Hierusalem triginta tribus (Liber I Paralipomenon 29, 27)
et florentia quædam et lucernas et forcipes aureos omnia de auro mundissimo facta sunt (Liber II Paralipomenon 4, 21)
fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israël cum eo ecclesia magna valde ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti (Liber II Paralipomenon 7, 8)
fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus et sollemnitatem celebrasset diebus septem (Liber II Paralipomenon 7, 9)
et ejecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro in bubus et in arietibus septem fit sacerdos eorum qui non sunt dii (Liber II Paralipomenon 13, 9)
immolaverunt Domino in die illa de manubiis et præda quam adduxerant boves septingentos et arietes septem milia (Liber II Paralipomenon 15, 11)
sed et Philisthei Josaphat munera deferebant et vectigal argenti Arabes quoque adducebant pecora arietum septem milia septingentos et hircos totidem (Liber II Paralipomenon 17, 11)
septem annorum erat Joas cum regnare cœpisset et quadraginta annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Sebia de Bersabee (Liber II Paralipomenon 24, 1)
et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant (Liber II Paralipomenon 26, 13)
cluserunt ostia quæ erant in porticu et extinxerunt lucernas incensumque non adoleverunt et holocausta non obtulerunt in sanctuario Deo Israël (Liber II Paralipomenon 29, 7)
obtuleruntque simul tauros septem arietes septem agnos septem et hircos septem pro peccato pro regno pro sanctuario pro Juda dixit quoque sacerdotibus filiis Aaron ut offerrent super altare Domini (Liber II Paralipomenon 29, 21)