Gefunden 1989 Ergebnisse für: Septem Filii Saul
sollemnitatem azymorum custodies septem diebus comedes azyma sicut præcepi tibi tempore mensis novorum quando egressus es de Ægypto non apparebis in conspectu meo vacuus (Liber Exodus 23, 15)
facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso (Liber Exodus 25, 37)
in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii ejus ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël (Liber Exodus 27, 21)
inminens fronti pontificis portabitque Aaron iniquitates eorum quæ obtulerint et sanctificaverint filii Israël in cunctis muneribus et donariis suis erit autem lammina semper in fronte ejus ut placatus eis sit Dominus (Liber Exodus 28, 38)
et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii vel quando adpropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario ne iniquitatis rei moriantur legitimum sempiternum erit Aaron et semini ejus post eum (Liber Exodus 28, 43)
adplicabis et vitulum coram tabernaculo testimonii inponentque Aaron et filii ejus manus super caput illius (Liber Exodus 29, 10)
unum quoque arietum sumes super cujus caput ponent Aaron et filii ejus manus (Liber Exodus 29, 15)
tolles quoque arietem alterum super cujus caput Aaron et filii ejus ponent manus (Liber Exodus 29, 19)
quo initiatus est Aaron et filii ejus cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino (Liber Exodus 29, 28)
vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii ejus post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum (Liber Exodus 29, 29)
septem diebus utetur illa qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis ejus et qui ingredietur tabernaculum testimonii ut ministret in sanctuario (Liber Exodus 29, 30)
quibus vescetur Aaron et filii ejus panes quoque qui sunt in canistro in vestibulo tabernaculi testimonii comedent (Liber Exodus 29, 32)