Gefunden 1989 Ergebnisse für: Septem Filii Saul
et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a dæmonio liberarem (Liber Thobis 12, 14)
ego enim sum Rafaël angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum (Liber Thobis 12, 15)
confitemini Domino filii Israël et in conspectu gentium laudate eum (Liber Thobis 13, 3)
in hora autem mortis suæ vocavit ad se Tobiam filium suum et septem juvenes filios ejus nepotes suos dixitque eis (Liber Thobis 14, 5)
audite ergo filii mei patrem vestrum servite Domino in veritate et inquirite ut faciatis quæ sunt placita illi (Liber Thobis 14, 10)
nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc (Liber Thobis 14, 12)
nos jam et filii nostri servi tui sumus (Liber Iudith 3, 5)
tunc audientes hæc filii Israël qui habitabant in terra Judææ timuerunt valde a facie ejus (Liber Iudith 4, 1)
et fecerunt filii Israël secundum quod constituerat eis sacerdos Domini Heliachim (Liber Iudith 4, 7)
nuntiatumque est Holoferni principi militiæ Assyriorum quod filii Israël præpararent se ad resistendum ac montium itinera conclusissent (Liber Iudith 5, 1)
porro filii Israël descendentes de Bethulia venerunt ad eum quem solventes duxerunt ad Bethuliam atque in medio populi illum statuentes percontati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent (Liber Iudith 6, 10)
filii autem Israël ut viderunt multitudinem illorum prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita sua unianimes orantes ut Deus Israël misericordiam suam ostenderet super populum suum (Liber Iudith 7, 4)