Gefunden 2330 Ergebnisse für: Sed
et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos (Liber II Regum 19, 18)
et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi fænum agri et virens herba tectorum quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem (Liber II Regum 19, 26)
et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum (Liber II Regum 20, 6)
et ait Ezechias facile est umbram crescere decem lineis nec hoc volo ut fiat sed ut revertatur retrorsum decem gradibus (Liber II Regum 20, 10)
sed et de filiis tuis qui egredientur ex te quos generabis tollentur et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis (Liber II Regum 20, 18)
illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël (Liber II Regum 21, 9)
verumtamen non supputetur eis argentum quod accipiunt sed in potestate habeant et in fide (Liber II Regum 22, 7)
verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum ad altare Domini in Hierusalem sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum (Liber II Regum 23, 9)
sed et pythones et ariolos et figuras idolorum et inmunditias abominationesque quæ fuerant in terra Juda et in Hierusalem abstulit Josias ut statueret verba legis quæ scripta sunt in libro quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini (Liber II Regum 23, 24)
et constituit Matthaniam patruum ejus pro eo inposuitque nomen ei Sedeciam (Liber II Regum 24, 17)
vicesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias cum regnare cœpisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus erat Amithal filia Hieremiæ de Lobna (Liber II Regum 24, 18)
irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Judam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege Babylonis (Liber II Regum 24, 20)