Gefunden 2330 Ergebnisse für: Sed
respondit Jesus neque hic peccavit neque parentes ejus sed ut manifestetur opera Dei in illo (Evangelium secundum Ioannem 9, 3)
itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est (Evangelium secundum Ioannem 9, 8)
alii autem nequaquam sed similis est ejus ille dicebat quia ego sum (Evangelium secundum Ioannem 9, 9)
scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem ejus facit hunc exaudit (Evangelium secundum Ioannem 9, 31)
amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro (Evangelium secundum Ioannem 10, 1)
alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum (Evangelium secundum Ioannem 10, 5)
omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves (Evangelium secundum Ioannem 10, 8)
nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo (Evangelium secundum Ioannem 10, 18)
sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis (Evangelium secundum Ioannem 10, 26)
responderunt ei Judæi de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum (Evangelium secundum Ioannem 10, 33)
audiens autem Jesus dixit eis infirmitas hæc non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam (Evangelium secundum Ioannem 11, 4)
hæc ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum (Evangelium secundum Ioannem 11, 11)