Mosaico decorativo

Gefunden 431 Ergebnisse für: Saul Mortem

  • dixitque Saul benedicti vos a Domino quia doluistis vicem meam (Liber I Samuelis 23, 21)

  • at illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul David autem et viri ejus erant in deserto Maon in campestribus ad dextram Jesimuth (Liber I Samuelis 23, 24)

  • ivit ergo Saul et socii ejus ad quærendum et nuntiatum est David statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon quod cum audisset Saul persecutus est David in deserto Maon (Liber I Samuelis 23, 25)

  • et ibat Saul ad latus montis ex parte una David autem et viri ejus erant in latere montis ex parte altera porro David desperabat se posse evadere a facie Saul itaque Saul et viri ejus in modum coronæ cingebant David et viros ejus ut caperent eos (Liber I Samuelis 23, 26)

  • et nuntius venit ad Saul dicens festina et veni quoniam infuderunt se Philisthim super terram (Liber I Samuelis 23, 27)

  • reversus est ergo Saul desistens persequi David et perrexit in occursum Philisthinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem (Liber I Samuelis 23, 28)

  • cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philistheos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi (Liber I Samuelis 24, 2)

  • adsumens ergo Saul tria milia electorum virorum ex omni Israël perrexit ad investigandum David et viros ejus etiam super abruptissimas petras quæ solis hibicibus perviæ sunt (Liber I Samuelis 24, 3)

  • et venit ad caulas quoque ovium quæ se offerebant vianti eratque ibi spelunca quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem porro David et viri ejus in interiori parte speluncæ latebant (Liber I Samuelis 24, 4)

  • et dixerunt servi David ad eum ecce dies de qua locutus est Dominus ad te ego tradam tibi inimicum tuum ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis surrexit ergo David et præcidit oram clamydis Saul silenter (Liber I Samuelis 24, 5)

  • post hæc percussit cor suum David eo quod abscidisset oram clamydis Saul (Liber I Samuelis 24, 6)

  • et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cœpto itinere (Liber I Samuelis 24, 8)


"Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações." São Padre Pio de Pietrelcina