Gefunden 33 Ergebnisse für: Samariam

  • anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israël in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor juxta fluvium Gozan in civitatibus Medorum (Liber II Regum 17, 6)

  • adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Hajath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israël qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus ejus (Liber II Regum 17, 24)

  • et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant juxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant Samariam (Liber II Regum 17, 33)

  • anno quarto regis Ezechiæ qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israël ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eam (Liber II Regum 18, 9)

  • ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava numquid liberaverunt Samariam de manu mea (Liber II Regum 18, 34)

  • descenditque post annos ad eum in Samariam ad cujus adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 2)

  • omne quoque aurum et argentum et universa vasa quæ reppererat in domo Dei et apud Obededom in thesauris etiam domus regiæ necnon et filios obsidum reduxit Samariam (Liber II Paralipomenon 25, 24)

  • ceperuntque filii Israël de fratribus suis ducenta milia mulierum puerorum et puellarum et infinitam prædam pertuleruntque eam in Samariam (Liber II Paralipomenon 28, 8)

  • ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Oded qui egressus obviam exercitui venientium in Samariam dixit eis ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Judam tradidit eos manibus vestris et occidistis illos atrociter ita ut cælum pertingeret vestra crudelitas (Liber II Paralipomenon 28, 9)

  • steteruntque viri quos supra memoravimus et adprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis cumque vestissent eos et calciassent et refecissent cibo ac potu unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam quicumque ambulare non poterant et erant inbecillo corpore inposuerunt eos jumentis et adduxerunt Hierichum civitatem Palmarum ad fratres eorum ipsique reversi sunt Samariam (Liber II Paralipomenon 28, 15)

  • et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho et præoccupaverunt omnes vertices montium (Liber Iudith 4, 3)

  • et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam (Liber I Maccabaeorum 5, 66)


“O mal não se vence com o mal, mas com o bem, que tem em si uma força sobrenatural.” São Padre Pio de Pietrelcina