Gefunden 179 Ergebnisse für: Salomon somnium

  • misitque rex Salomon per manum Banajæ filii Jojadæ qui interfecit eum et mortuus est (Liber I Regum 2, 25)

  • ejecit ergo Salomon Abiathar ut non esset sacerdos Domini ut impleretur sermo Domini quem locutus est super domum Heli in Silo (Liber I Regum 2, 27)

  • nuntiatumque est regi Salomoni quod fugisset Joab in tabernaculum Domini et esset juxta altare misitque Salomon Banajam filium Jojadæ dicens vade interfice eum (Liber I Regum 2, 29)

  • et rex Salomon benedictus et thronus David erit stabilis coram Domino usque in sempiternum (Liber I Regum 2, 45)

  • dilexit autem Salomon Dominum ambulans in præceptis David patris sui excepto quod in excelsis immolabat et accendebat thymiama (Liber I Regum 3, 3)

  • abiit itaque in Gabaon ut immolaret ibi illud quippe erat excelsum maximum mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon (Liber I Regum 3, 4)

  • apparuit Dominus Salomoni per somnium nocte dicens postula quod vis ut dem tibi (Liber I Regum 3, 5)

  • et ait Salomon tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia et recto corde tecum custodisti ei misericordiam tuam grandem et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus sicut et hodie (Liber I Regum 3, 6)

  • placuit ergo sermo coram Domino quod Salomon rem hujuscemodi postulasset (Liber I Regum 3, 10)

  • igitur evigilavit Salomon et intellexit quod esset somnium cumque venisset Hierusalem stetit coram arca fœderis Domini et obtulit holocausta et fecit victimas pacificas et grande convivium universis famulis suis (Liber I Regum 3, 15)

  • erat autem rex Salomon regnans super omnem Israël (Liber I Regum 4, 1)

  • habebat autem Salomon duodecim præfectos super omnem Israël qui præbebant annonam regi et domui ejus per singulos enim menses in anno singuli necessaria ministrabant (Liber I Regum 4, 7)


“Onde há mais sacrifício, há mais generosidade.” São Padre Pio de Pietrelcina