Mosaico decorativo

Gefunden 247 Ergebnisse für: Roi

  • omnia enim hæc abominatur Dominus et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo (Liber Deuteronomii 18, 12)

  • apparuitque Dominus ibi in columna nubis quæ stetit in introitu tabernaculi (Liber Deuteronomii 31, 15)

  • audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Ægypto et quæ feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Jordanem Seon et Og quos interfecistis (Liber Iosue 2, 10)

  • et hæc audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in cælo sursum et in terra deorsum (Liber Iosue 2, 11)

  • postquam ergo audierunt omnes reges Amorreorum qui habitabant trans Jordanem ad occidentalem plagam et cuncti reges Chanaan qui propinqua possidebant Magno mari loca quod siccasset Dominus fluenta Jordanis coram filiis Israël donec transirent dissolutum est cor eorum et non remansit in eis spiritus timentium introitum filiorum Israël (Liber Iosue 5, 1)

  • regem quoque ejus suspendit in patibulo usque ad vesperum et solis occasum præcepitque et deposuerunt cadaver ejus de cruce projeceruntque in ipso introitu civitatis congesto super eum magno acervo lapidum qui permanet usque in præsentem diem (Liber Iosue 8, 29)

  • viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam (Liber Iudicum 1, 24)

  • quinque satrapas Philisthinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath (Liber Iudicum 3, 3)

  • et apud eos figentes tentoria sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël non oves non boves non asinos (Liber Iudicum 6, 4)

  • et liberavi de manu Ægyptiorum et omnium inimicorum qui adfligebant vos ejecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum (Liber Iudicum 6, 9)

  • fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat (Liber Iudicum 7, 6)

  • egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu portæ civitatis surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco (Liber Iudicum 9, 35)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina