Gefunden 247 Ergebnisse für: Roi
venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita (Evangelium secundum Ioannem 20, 6)
tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit (Evangelium secundum Ioannem 20, 8)
et cum introissent in cenaculum ascenderunt ubi manebant Petrus et Johannes Jacobus et Andreas Philippus et Thomas Bartholomeus et Mattheus Jacobus Alphei et Simon Zelotes et Judas Jacobi (Actus Apostolorum 1, 13)
is cum vidisset Petrum et Johannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperet (Actus Apostolorum 3, 3)
et abiit Ananias et introivit in domum et inponens ei manus dixit Saule frater Dominus misit me Jesus qui apparuit tibi in via qua veniebas ut videas et implearis Spiritu Sancto (Actus Apostolorum 9, 17)
altera autem die introivit Cæsaream Cornelius vero expectabat illos convocatis cognatis suis et necessariis amicis (Actus Apostolorum 10, 24)
et factum est cum introisset Petrus obvius ei Cornelius et procidens ad pedes adoravit (Actus Apostolorum 10, 25)
dicentes quare introisti ad viros præputium habentes et manducasti cum illis (Actus Apostolorum 11, 3)
dixi autem nequaquam Domine quia commune aut inmundum numquam introivit in os meum (Actus Apostolorum 11, 8)
erant autem quidam ex eis viri cyprii et cyrenei qui cum introissent Antiochiam loquebantur et ad Græcos adnuntiantes Dominum Jesum (Actus Apostolorum 11, 20)
factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Judæorum et loquerentur ita ut crederet Judæorum et Græcorum copiosa multitudo (Actus Apostolorum 14, 1)
cum autem baptizata esset et domus ejus deprecata est dicens si judicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et cœgit nos (Actus Apostolorum 16, 15)