Gefunden 1432 Ergebnisse für: Rex
rex autem Salomon et universus cœtus Israël et omnes qui fuerant congregati ante arcam immolabant arietes et boves absque ullo numero tanta enim erat multitudo victimarum (Liber II Paralipomenon 5, 6)
conplevit ergo Dominus sermonem suum quem locutus fuerat et ego surrexi pro David patre meo et sedi super thronum Israël sicut locutus est Dominus et ædificavi domum nomini Domini Dei Israël (Liber II Paralipomenon 6, 10)
rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino (Liber II Paralipomenon 7, 4)
mactavit igitur rex Salomon hostias boum viginti duo milia arietum centum viginti milia et dedicavit domum Dei rex et universus populus (Liber II Paralipomenon 7, 5)
sacerdotes autem stabant in officiis suis et Levitæ in organis carminum Domini quæ fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam in æternum misericordia ejus hymnos David canentes per manus suas porro sacerdotes canebant tubis ante eos cunctusque Israël stabat (Liber II Paralipomenon 7, 6)
de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Juda ligna talia (Liber II Paralipomenon 9, 11)
rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit et quæ postulavit multo plura quam adtulerat ad eum quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis (Liber II Paralipomenon 9, 12)
fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sescentorum aureorum qui in hastis singulis expendebantur (Liber II Paralipomenon 9, 15)
trecenta quoque scuta aurea trecentorum aureorum quibus tegebantur scuta singula posuitque ea rex in armamentario quod erat consitum nemore (Liber II Paralipomenon 9, 16)
fecit quoque rex solium eburneum grande et vestivit illud auro mundissimo (Liber II Paralipomenon 9, 17)
habuit quoque Salomon quadraginta milia equorum in stabulis et curruum equitumque duodecim milia constituitque eos in urbibus quadrigarum et ubi erat rex in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 9, 25)
responditque rex dura derelicto consilio seniorum (Liber II Paralipomenon 10, 13)