Mosaico decorativo

Gefunden 1432 Ergebnisse für: Rex

  • tunc misit Ezechias rex Juda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti et triginta talenta auri (Liber II Regum 18, 14)

  • misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris quæ est in via agri Fullonis (Liber II Regum 18, 17)

  • dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiæ hæc dicit rex magnus rex Assyriorum quæ est ista fiducia qua niteris (Liber II Regum 18, 19)

  • an speras in baculo harundineo atque confracto Ægypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum ejus et perforabit eam sic est Pharao rex Ægypti omnibus qui confidunt in se (Liber II Regum 18, 21)

  • hæc dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu mea (Liber II Regum 18, 29)

  • nolite audire Ezechiam hæc enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestris (Liber II Regum 18, 31)

  • quæ cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini (Liber II Regum 19, 1)

  • si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quæ audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quæ reppertæ sunt (Liber II Regum 19, 4)

  • ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava (Liber II Regum 19, 13)

  • factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit (Liber II Regum 19, 35)

  • et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve (Liber II Regum 19, 36)

  • in tempore illo misit Berodach Baladan filius Baladan rex Babyloniorum litteras et munera ad Ezechiam audierat enim quod ægrotasset Ezechias (Liber II Regum 20, 12)


“Se quiser me encontrar, vá visitar Jesus Sacramentado; eu também estou sempre lá.” São Padre Pio de Pietrelcina